[1] Ex casâ Ludouici Kestabistichit
ducis Montanensis 29 martii
1686
PRETIOSA MORS
[5] Quorumdam Algonquiniorum et Monstanensium
ex Missione Tadussacensi S.J. ab anno 1671 ;
a p. Francisco de Crepieul cui hoc anno
fuit demandata a. R.
P. Claudio Dablon, Sup.
[10] 1
Carolus Tek8erimat
dux Silleriaci apud Quebecum et Montanensium ad Lacum
S. Io [ann] is Peok8agamÿ, filius celeberrimi ducis Caroli de Tek8erimat
summe dilecti a RR PP. Quebecensib[us] et semper in honore habiti
[15] a D [omi]no de Trassis id temporis prorege, et a D[omi]no de Courcelles
gubernatore. Ubi primum lentâ febri ad fluuium Cheg8timÿ
Missionis S. Xauerii correptus eset, uoluit saepius confiteri, et
semel generaliter, et sacro uiatico a me preamuniri, eoque de
gentibus supra pauimentum cum summâ omnium aedificatione
[20] suorum in primis, quos et post Sacrum hortatus est ut in
fide constants permanerent. Quebecum deuehendus
ultinum ualedixit omnibus, quibus testatus est, me praesente, se X[Christ]ianum et
catholicum moriturum. Silleriaci sacramentis o[mni]bus a R. P.
Iacobo Vautier id temporis resid [entiae]. Sup[er]iore, 29 aut 30 natus obdormiuit
[25] in D[omi]no, et ibidem honrifice sepultus. Uir erat potens uiribus,
opere et sermone, qui per 3 aut 4 annos multum me iuuit
in linguâ Montanensi et Algonkikiâ, et in nouâ Missione ad
fluuium M8cha8raganich apud Mÿstasinios et ad lacum de
Peok8agamÿ apud externos. Erat uir omnium fere linguarum,
[30] uenetor eximius, optimus X[chris]tianus, ab o[mn]ibus dilectus, in primis a
D[omi]no comite Ludouico de Frontenak gubernatore, qui filium
in baptismo Ludouicum nominauit et filiam Ludouicam
apud Ursulinas suis sumptib[us] educauit per 2 aut 3 annos, quae paulo
post obit s[anc]tissime recusato nobili matrimonio. His uerbis dicit
[35] immortuus Carolus Tek8erimat : orate pro me quia urar in
purgatorio pauco tempore. Quid ante haec uerba in agone
contendens, uiderit aut audierit, non est mihi bene compertu.