[1] de exprimendo vero annuoque valore, ac de unionibus committendis ad partes vocatis quorum interest,
ac Lateranensis conciii novissime celebrati, uniones perpetuas nisi in casibus a jure permissis
fieri probibentis, ac quibusvis apostolicis, necnon in synodalibus, provincialibus et generalibus
conclus editis et edendis constitutionibus, quibus omnibus, etiamsi de lUis eorumque totis teno-
[5] ribus specifica et expressa, ac de verbo ad verbum, non autem per clausulas generales idem impor-
tantes, expressio ad hoc servanda foret, illis alias in suo robore permansuris, hac vice dun-
taxat specialiter et expresse derogamus, ceterisque contrariis quibuscumque. Nulli ergo omnino
hominum liceat hanc paginam nostrae erectionis, institutionis, suppressionis, extinctionis,
unionis, in corporationis indulti, reservationis, concessionis, assignationis, decreti et dero-
[10] gationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit,
indignationem omni potentis Dei ac beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se
noverit incursurum. Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem, anno Incarnationis
dominicae milesimo sexcentesimo septuagesimo quarto, kalendis octobris, pontificatus nostri anno quinto.
Pro eminentissimo Domino Cardinale BARBERINO summatore I CIAMPINUS Loco + Plumbi I Castellus Qui-
[15] bus quidem litteris diligenter visis atque perlectis, praesens transumpti instrumentum confeci, ut illi stetur
firmiterque credatur et plenarie fides adhibeatur in judicio et extra illud, perinde ac si litterae originales
exhiberentur aut ostensae forent. Actum ut supra praesentibus ibidem DD. Antonio Desverneys
et Amaldo Guillaud testibus, ad praemissa vocatis specialiter, atque rogatis. Episcopum
Praeinsertae litterae apostolicae cum suo originali revisae concordant.
[20] Jacobus de Pressis, Officialis Deputatus.
G. Card. Prodatarius
Ita est Innocentius a Laurentiis Cancellariae
Apostolicae Secretarius Deputatus